We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Isaiah 21

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Isaiah 20 Isaiah Isaiah 22 →

1Onus deserti maris. Sicut turbines ab Aphrico veniunt, de deserto venit, de terra horribili.

2Visio dura nunciata est mihi: qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat. Ascende Aelam, obside Mede: omnem gemitum eius cessare feci.

3Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

4Emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.

5Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite principes, arripite clypeum.

6Haec enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem: et quodcumque viderit, annunciet.

7Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli: et contemplatus est diligenter multo intuitu.

8Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem: et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.

9Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum, et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram.

10Tritura mea, et filia areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annunciavi vobis.

11Onus Duma ad me clamat ex Seir: Custos quid de nocte? custos quid de nocte?

12Dixit custos: Venit mane et nox: si quaeritis, quaerite: convertimini, venite.

13Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.

14Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti.

15A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii:

16quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.

17Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est.

← Isaiah 20 Isaiah Isaiah 22 →

Isaiah 21 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate