We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Ezekiel 35

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Ezekiel 34 Ezekiel Ezekiel 36 →

1Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

2Fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:

3Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te mons Seir, et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.

4Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus.

5Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae:

6Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.

7Et dabo montem Seir desolatum atque desertum: et auferam de eo euntem, et redeuntem.

8Et implebo montes eius occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis, atque in torrentibus interfecti gladio cadent.

9In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus.

10Eo quod dixeris: Duae gentes, et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas: cum Dominus esset ibi:

11Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam iuxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos cum te iudicavero.

12Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel, dicens: Deserti, nobis ad devorandum dati sunt.

13Et insurrexistis super me ore vestro, et rogastis adversum me verba vestra: ego audivi.

14Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam.

15Sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris mons Seir, et Idumaea omnis: et scient quia ego Dominus.

← Ezekiel 34 Ezekiel Ezekiel 36 →

Ezekiel 35 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate