We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 74

VulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editore · latim

← Psalms 73 Psalms Psalms 75 →

1In finem, Ne corrumpas, Psalmus Cantici Asaph.

2Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua:

3cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.

4Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius.

5Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:

6Nolite extollere in altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

7Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus:

8quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:

9quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen fæx eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.

10Ego autem annunciabo in sæculum: cantabo Deo Iacob.

11Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti.

← Psalms 73 Psalms Psalms 75 →

Psalms 74 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate