We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Job 25

VulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editore · latim

← Job 24 Job Job 26 →

1Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

2Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

3Numquid est numerus militum eius? et super quem non surget lumen illius?

4Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?

5Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu eius:

6Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?

← Job 24 Job Job 26 →

Job 25 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate