We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Revelation of John 15

VulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editore · latim

← Revelation of John 14 Revelation of John Revelation of John 16 →

1Et vidi aliud signum in cælo magnum, et mirabile, Angelos septem, habentes plagas septem novissimas: Quoniam in illis consummata est ira Dei.

2Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem eius, et numerum nominis eius, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei:

3et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna, et mirabilia sunt opera tua Domine Deus omnipotens: iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum.

4Quis non timebit te Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifesta sunt.

5Et post hæc vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo:

6et exierunt septem Angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo, et candido, et præcincti circa pectora zonis aureis.

7Et unum de quattuor animalibus dedit septem Angelis septem phialas aureas, plenas iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum.

8Et impletum est templum fumo a maiestate Dei, et de virtute eius: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem Angelorum.

← Revelation of John 14 Revelation of John Revelation of John 16 →

Revelation of John 15 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate