We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Amos 1

VulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editore · latim

Amos Amos 2 →

1Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue: quæ vidit super Israel in diebus Oziæ regis Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, ante duos annos terræmotus.

2Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam: et luxerunt speciosa pastorum, et exiccatus est vertex Carmeli.

3Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quattuor non convertam eum: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad.

4Et mittam ignem in domum Azael, et devorabit domos Benadad.

5Et conteram vectem Damasci: et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis: et transferetur populus Syriæ Cyrenen, dicit Dominus.

6Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazæ, et super quattuor non convertam eum: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumæa.

7Et mittam ignem in murum Gazæ, et devorabit ædes eius.

8Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus.

9Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri, et super quattuor non convertam eum: eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumæa, et non sint recordati fœderis fratrum.

10Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit ædes eius.

11Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quattuor non convertam eum: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam eius, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem.

12Mittam ignem in Theman: et devorabit ædes Bosræ.

13Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quattuor non convertam eum: eo quod dissecuerit prægnantes Galaad ad dilatandum terminum suum.

14Et succendam ignem in muro Rabba: et devorabit ædes eius in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis.

15Et ibit Melchom in captivitatem, ipse, et principes eius simul, dicit Dominus.

Amos Amos 2 →

Amos 1 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate