We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 39

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore · latim

← Psalms 38 Psalms Psalms 40 →

1In finem, Psalmus ipsi David.

2Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi.

3Et exaudivit preces meas: et eduxit me de lacu miseriæ, et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos.

4Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt: et sperabunt in Domino.

5Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius: et non respexit in vanitates et insanias falsas.

6Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua: et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annunciavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.

7Sacrificium et oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti:

8tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me

9ut facerem voluntatem tuam: Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei.

10Annunciavi iustitiam tuam in Ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine tu scisti.

11Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo.

12Tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.

13Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me.

14Complaceat tibi Domine ut eruas me: Domine, ad adiuvandum me respice.

15Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam, ut auferant eam. Convertantur retrorsum, et revereantur qui volunt mihi mala.

16Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge.

17Exultent et lætentur super te omnes quærentes te: et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum.

18Ego autem mendicus sum, et pauper: Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus, et protector meus tu es: Deus meus ne tardaveris.

← Psalms 38 Psalms Psalms 40 →

Psalms 39 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate