We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 24

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore · latim

← Psalms 23 Psalms Psalms 25 →

1In finem, Psalmus David. Ad te Domine levavi animam meam:

2Deus meus in te confido, non erubescam:

3Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.

4Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas edoce me.

5Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

6Reminiscere miserationum tuarum Domine, et misericordiarum tuarum, quæ a sæculo sunt.

7Delicta iuventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine.

8Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

9Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas.

10Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius.

11Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim.

12Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via, quam elegit.

13Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius hereditabit terram.

14Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis.

15Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

16Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego.

17Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me.

18Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte universa delicta mea.

19Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.

20Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.

21Innocentes et recti adhæserunt mihi: quia sustinui te.

22Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.

← Psalms 23 Psalms Psalms 25 →

Psalms 24 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate