We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 21

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore · latim

← Psalms 20 Psalms Psalms 22 →

1In finem, pro susceptione matutina, Psalmus David.

2Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.

3Deus meus clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi.

4Tu autem in sancto habitas, Laus Israel.

5In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos.

6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi.

7Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abiectio plebis.

8Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput.

9Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.

10Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meæ.

11In te proiectus sum ex utero: de ventre matris meæ Deus meus es tu,

12ne discesseris a me: Quoniam tribulatio proxima est: quoniam non est qui adiuvet.

13Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me.

14Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

15Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

16Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.

17Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos:

18dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me:

19diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

20Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice.

21Erue a framea Deus animam meam: et de manu canis unicam meam:

22Salva me ex ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam.

23Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te.

24Qui timetis Dominum laudate eum: universum semen Iacob glorificate eum:

25Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis: Nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me.

26Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum.

27Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.

28Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ: Et adorabunt in conspectu eius universæ familiæ Gentium.

29Quoniam Domini est regnum: et ipse dominabitur Gentium.

30Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ: in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram.

31Et anima mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi.

32Annunciabitur Domino generatio ventura: et annunciabunt cæli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

← Psalms 20 Psalms Psalms 22 →

Psalms 21 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate