We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 142

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore · latim

← Psalms 141 Psalms Psalms 143 →

1Psalmus David, Quando persequebatur eum Absalom filius eius. Domine exaudi orationem meam: auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: exaudi me in tua iustitia.

2Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

3Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos sæculi:

4et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.

5Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.

6Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi:

7Velociter exaudi me Domine: defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.

8Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam.

9Eripe me de inimicis meis Domine, ad te confugi:

10doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam:

11propter nomen tuum Domine vivificabis me, in æquitate tua. Educes de tribulatione animam meam:

12et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum.

← Psalms 141 Psalms Psalms 143 →

Psalms 142 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate