We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 121

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore · latim

← Psalms 120 Psalms Psalms 122 →

1Canticum graduum. Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.

2Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Ierusalem.

3Ierusalem, quæ ædificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum.

4Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.

5Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David.

6Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te.

7Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.

8Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te:

9Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.

← Psalms 120 Psalms Psalms 122 →

Psalms 121 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate