We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Ecclesiastes 12

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore · latim

← Ecclesiastes 11 Ecclesiastes

1Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: Non mihi placent,

2antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam:

3quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina:

4et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis.

5Excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via, florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis: quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes.

6Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,

7et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.

8Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.

9Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat: et investigans composuit parabolas multas.

10Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos, ac veritate plenos.

11Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.

12His amplius fili mi ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis: frequensque meditatio, carnis afflictio est.

13Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata eius observa: hoc est enim omnis homo:

14et cuncta, quæ fiunt, adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.

← Ecclesiastes 11 Ecclesiastes

Ecclesiastes 12 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate