We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Revelation of John 10

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore · latim

← Revelation of John 9 Revelation of John Revelation of John 11 →

1Et vidi alium Angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite eius, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnæ ignis:

2et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram:

3et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.

4Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere.

5Et Angelus, quem vidi stantem super mare, et super terram, levavit manum suam ad cælum:

6et iuravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius:

7sed in diebus vocis septimi Angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos Prophetas.

8Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu Angeli stantis super mare, et super terram.

9Et abii ad Angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.

10Et accepi librum de manu Angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce: et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus:

11et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.

← Revelation of John 9 Revelation of John Revelation of John 11 →

Revelation of John 10 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate