We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 145

VulgClementine: Clementine Vulgate · latim

← Psalms 144 Psalms Psalms 146 →

1Alleluja, Aggæi et Zachariæ.

2Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

3in filiis hominum, in quibus non est salus.

4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :

6qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.

7Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;

8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.

9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

10Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

← Psalms 144 Psalms Psalms 146 →

Psalms 145 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate