We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Ezekiel 15

VulgClementine: Clementine Vulgate · latim

← Ezekiel 14 Ezekiel Ezekiel 16 →

1Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum ?

3numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas ?

4Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam : numquid utile erit ad opus ?

5Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus : quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis ?

6Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem.

7Et ponam faciem meam in eos : de igne egredientur, et ignis consumet eos : et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,

8et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prævaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.

← Ezekiel 14 Ezekiel Ezekiel 16 →

Ezekiel 15 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate