We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 96

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 95 Psalms Psalms 97 →

1huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae

2nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius

3ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius

4adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra

5montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae

6adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius

7confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii

8audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine

9quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos

10qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos

11lux orta est iusto et rectis corde laetitia lux orta est iusto et rectis corde laetitia

12laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius

← Psalms 95 Psalms Psalms 97 →

Psalms 96 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina