1in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus victori David ad recordandum
2Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina; Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina
3confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam
4avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi euge euge convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va
5exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
6ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris