We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 67

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 66 Psalms Psalms 68 →

1in finem David psalmus cantici victori David psalmus cantici

2exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

3sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei

4et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia

5cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo

6patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo

7Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus

8Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper

9terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel

10pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti

11animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus

12Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae

13rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia

14si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri

15dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon

16mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis

17ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper

18currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto

19ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum

20benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper

21Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus

22verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis

23dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris

24ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso

25viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto

26praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum

27in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel

28ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali

29manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis

30a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera

31increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt

32venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo

33regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo regna terrae cantate Deo canite Domino semper

34qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis

35date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis

36mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus

← Psalms 66 Psalms Psalms 68 →

Psalms 67 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina