We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 30

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 29 Psalms Psalms 31 →

1in finem psalmus David victori canticum David

2in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me

3inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me

4quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me

5educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es

6in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis

7odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum

8exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae

9nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos

10miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus

11quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt

12super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me

13oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum

14quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent

15ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

16in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me

17inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua

18Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno

19muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione

20quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum

21abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum

22benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita

23ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te

24diligite Dominum omnes sancti eius quoniam veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam

25viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum

← Psalms 29 Psalms Psalms 31 →

Psalms 30 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina