We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 26

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 25 Psalms Psalms 27 →

1David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo

2dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt

3si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam

4unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius

5quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui

6in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino

7exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me

8tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram

9ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus

10quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me

11legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos

12ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium

13credo videre bona Domini in terra viventium ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium

14expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum

← Psalms 25 Psalms Psalms 27 →

Psalms 26 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina