1alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion
2quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui
3qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te
4qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius
5qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit
6mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit
7emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae
8qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel
9non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia