We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 143

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 142 Psalms Psalms 144 →

1David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum

2misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi

3Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum

4homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens

5Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt

6fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos

7emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum

8quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii

9Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi

10qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo

11eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii

12quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi

13promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris

14boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris

15beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus

← Psalms 142 Psalms Psalms 144 →

Psalms 143 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina