We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 134

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 133 Psalms Psalms 135 →

1alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum

2qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri

3laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens

4quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum

5quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis

6omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis

7educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis

8qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus

9emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius

10qui percussit gentes multas et occidit reges fortes qui percussit gentes multas et occidit reges fortes

11Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan

12et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo

13Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione

14quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis

15simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum

16os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

17aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum

18similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

19domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino

20domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino

21benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia

← Psalms 133 Psalms Psalms 135 →

Psalms 134 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina