1canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
2Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
3si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
5speravit anima mea in Domino anima mea ad Dominum
6a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum
7quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
8et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius