We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 124

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 123 Psalms Psalms 125 →

1canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis

2in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum

3quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas

4benefac Domine bonis et rectis corde benefac Domine bonis et rectis corde

5declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel

← Psalms 123 Psalms Psalms 125 →

Psalms 124 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina