We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 115

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 114 Psalms Psalms 116 →

1alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis

2ego dixi in excessu meo omnis homo mendax ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium

3quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi

4calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo

5vota mea Domino reddam coram omni populo eius vota mea Domino reddam coram omni populo eius

6pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius

7o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea

8tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo

9vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius

10in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia

← Psalms 114 Psalms Psalms 116 →

Psalms 115 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina