1alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
2facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius
3mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis
5quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum
6montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis
7a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob
8qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum
9non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
10super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum
11Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
12simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
13os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
14aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur
15manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo
16similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
17domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
18domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
19qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est
20Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron
21benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
22adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
23benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
24caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
25non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium
26sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia