1qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
2qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
3non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
4mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
5cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
6verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
7verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
8doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
9melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
10novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
11qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
12desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
13propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
14de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
15via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
16fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
17qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
18est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
19labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
20dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
21non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
22abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
23homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
24manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
25maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
26qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
27non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
28in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem