We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Numbers 35

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Numbers 34 Numbers Numbers 36 →

1haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho

2praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis

3urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis

4quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur

5contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana

6de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida

7id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis

8ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis

9ait Dominus ad Mosen

10loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan

11decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint

12in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur

13de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur

14tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan

15tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit

16si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur

17si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur

18si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur

19propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet

20si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias

21aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit

22quod si fortuito et absque odio

23et inimicitiis quicquam horum fecerit

24et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata

25liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur

26si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt

27fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit

28debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam

29haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris

30homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur

31non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur

32exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt

33ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit

34atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel

← Numbers 34 Numbers Numbers 36 →

Numbers 35 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina