1hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron
2quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant
3profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis
4et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem
5castrametati sunt in Soccoth
6et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis
7inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum
8profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara
9profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt
10sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro
11castrametati sunt in deserto Sin
12unde egressi venerunt in Dephca
13profectique de Dephca castrametati sunt in Alus
14egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum
15profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai
16sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae
17profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth
18et de Aseroth venerunt in Rethma
19profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares
20unde egressi venerunt in Lebna
21et de Lebna castrametati sunt in Ressa
22egressi de Ressa venerunt in Ceelatha
23unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
24egressi de monte Sepher venerunt in Arada
25inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
26profectique de Maceloth venerunt in Thaath
27de Thaath castrametati sunt in Thare
28unde egressi fixerunt tentoria in Methca
29et de Methca castrametati sunt in Esmona
30profectique de Esmona venerunt in Moseroth
31et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan
32egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad
33unde profecti castrametati sunt in Hietebatha
34et de Hietebatha venerunt in Ebrona
35egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
36inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
37egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom
38ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis
39cum esset annorum centum viginti trium
40audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel
41et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona
42unde egressi venerunt in Phinon
43profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
44et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum
45profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
46unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
47egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo
48profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho
49ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum
50ubi locutus est Dominus ad Mosen
51praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan
52disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate
53mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem
54quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur
55sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
56et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam