We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Numbers 29

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Numbers 28 Numbers Numbers 30 →

1mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum

2offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

3et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem

4unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem

5et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi

6praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino

7decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea

8offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

9et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem

10decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni

11et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum

12quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus

13offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos

14et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus

15et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim

16et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius

17in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

18sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

19et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

20die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

21sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

22et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius

23die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

24sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

25et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

26die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

27sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

28et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

29die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

30sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

31et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

32die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

33sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

34et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

35die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis

36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

37sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

38et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

39haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis

← Numbers 28 Numbers Numbers 30 →

Numbers 29 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina