1mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
2et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
3tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
4dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
5et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
6principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
7consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
8propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
9tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
10et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
11Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
12et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
13tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
14et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
15per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
16habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
17congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
18sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
19sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
20princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
21respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
22dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
23dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
24videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
25et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
26tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
27tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
28et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
29et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
30et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
31et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
32exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
33et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
34et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
35postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
36et sedentes servabant eum
37et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
38tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
39praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
40et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
41similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
42alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
43confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
44id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
45a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
46et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
47quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
48et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
49ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
50Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
51et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
52et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
53et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
54centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
55erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
56inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
57cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
58hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
59et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
60et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
61erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
62altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
63dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
64iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
65ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
66illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus