We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Luke 24

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Luke 23 Luke

1una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata

2et invenerunt lapidem revolutum a monumento

3et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu

4et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti

5cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis

6non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset

7dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere

8et recordatae sunt verborum eius

9et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus

10erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec

11et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis

12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat

13et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus

14et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant

15et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis

16oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent

17et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes

18et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus

19quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo

20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum

21nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt

22sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum

23et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere

24et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt

25et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae

26nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam

27et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant

28et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire

29et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis

30et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis

31et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum

32et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas

33et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant

34dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni

35et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis

36dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere

37conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre

38et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra

39videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere

40et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes

41adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur

42at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis

43et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis

44et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me

45tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas

46et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia

47et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma

48vos autem estis testes horum

49et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto

50eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis

51et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum

52et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno

53et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen

← Luke 23 Luke

Luke 24 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina