1de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi
2fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
3opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine
4duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum
5et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi
6paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel
7posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
8fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
9quadrangulum duplex mensurae palmi
10et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus
11in secundo carbunculus sapphyrus iaspis
12in tertio ligyrius achates amethistus
13in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos
14ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum
15fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo
16et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis
17e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant
18haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur
19stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi
20fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam
21et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem
22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta
23et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum
24tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi
25fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
26et mitras cum coronulis suis ex bysso
27feminalia quoque linea byssina
28cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi
29fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
30et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi
31perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi
32et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases
33opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus
34velum arcam vectes propitiatorium
35mensam cum vasis et propositionis panibus
36candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo
37altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
38et tentorium in introitu tabernaculi
39altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
40tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri
41vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius
42obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus
43quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis