We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Esther 15

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Esther 14 Esther Esther 16 →

1Et mandavit ei haud dubium quin esset Mardochaeus ut ingrederetur ad regem et rogaret pro populo suo et pro patria sua

2Memorare inquit dierum humilitatis tuae quomodo nutrita sis in manu mea quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem

3et tu invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte

4Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui et circumdata est gloria sua

5Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum assumpsit duas famulas

6et super unam quidem innitebatur quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens

7altera autem famularum sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans

8Ipsa autem roseo colore vultum perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore contractum

9Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia stetit contra regem ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus eratque terribilis aspectu

10Cumque elevasset faciem et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset regina corruit et in pallorem colore mutato lassum super ancillulam reclinavit caput

11Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem et festinus ac metuens exilivit de solio et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se his verbis blandiebatur

12Quid habes Esther Ego sum frater tuus noli metuere

13Non morieris non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est

14Accede igitur et tange sceptrum

15Cumque illa reticeret tulit auream virgam et posuit super collum eius et osculatus est eam et ait Cur mihi non loqueris

16Quae respondit Vidi te domine quasi Angelum Dei et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae

17Valde enim mirabilis es domine et facies tua plena est gratiarum

18Cumque loqueretur rursus corruit et pene exanimata est

19Rex autem turbabatur et omnes ministri eius consolabantur eam

← Esther 14 Esther Esther 16 →

Esther 15 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina