1Et erat vir habitans in Babylone et nomen eius Ioakim
2Et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helciae pulchram nimis et timentem Deum
3parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem Moysi
4Erat autem Ioakim dives valde et erat ei pomarium vicinum domui suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium
5Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum
6Isti frequentabant domum Ioakim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia
7Cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomario viri sui
8Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem et exarserunt in concupiscentiam eius
9et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum
10Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum
11erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea
12et observabant quotidie solicitius videre eam Dixitque alter ad alterum
13Eamus domum quia hora prandii est Et egressi recesserunt a se
14Cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam
15Factum est autem cum observarent diem aptum ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomario aestus quippe erat
16et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos et contemplantes eam
17Dixit ergo puellis Afferte mihi oleum et smigmata et ostia pomarii claudite ut laver
18Et fecerunt sicut praeceperat clauseruntque ostia pomarii et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat nesciebantque senes intus esse absconditos
19Cum autem egressae essent puellae surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt
20Ecce ostia pomarii clausa sunt et nemo nos videt et nos in concupiscentia tui sumus quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum
21quod si nolueris dicemus contra te testimonium quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te
22Ingemuit Susanna et ait Angustiae sunt mihi undique si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras
23Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini
24Et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam
25Et cucurrit unus ad ostia pomarii et aperuit
26Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset
27Postquam autem senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna Et facta est dies crastina
28Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam
29Et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim Et statim miserunt
30Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis
31Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie
32At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius
33Flebant igitur sui et omnes qui noverant eam
34Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi posuerunt manus suas super caput eius
35Quae flens suspexit ad caelum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino
36Et dixerunt presbyteri Cum deambularemus in pomario soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomarii et dimisit a se puellas
37Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus et concubuit cum ea
38Porro nos cum essemus in angulo pomarii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri
39Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat et apertis ostiis exilivit
40hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis huius rei testes sumus
41Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi et condemnaverunt eam ad mortem
42Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant
43tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me
44Exaudivit autem Dominus vocem eius
45Cumque duceretur ad mortem suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel
46Et exclamavit voce magna Mundus ego sum a sanguine huius
47Et conversus omnis populus ad eum dixit Quis est iste sermo quem tu locutus es
48Qui cum staret in medio eorum ait Sic fatui filii Israel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israel
49Revertimini ad iudicium quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam
50Reversus est ergo populus cum festinatione et dixerunt ei senes Veni et sede in medio nostrum et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis
51Et dixit ad eos Daniel Separate illos ab invicem procul et diiudicabo eos
52Cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum Inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius
53iudicans iudicia iniusta innocentes opprimens et dimittens noxios dicente Domino Innocentem et iustum non interficies
54Nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi Qui ait Sub schino
55Dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium
56Et amoto eo iussit venire alium et dixit ei Semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum
57sic faciebatis filiabus Israel et illae timentes loquebantur vobis sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram
58Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi Qui ait Sub prino
59Dixit autem ei Daniel Recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim Angelus Domini gladium habens ut secet te medium et interficiat vos
60Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deum qui salvat sperantes in se
61Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum
62ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa
63Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius et cognatis omnibus quia non esset inventa in ea res turpis
64Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps
65Et rex Astyages appositus est ad patres suos et suscepit Cyrus Perses regnum eius